- PARATITLA
- PARATITLAGraece Παράτιτλα, argumenta dicuntur et quasi summae tractatuum, ad quemcumque titulum seu rubricam appositae, unde fieri de toto tractatu coniectura possit: quasi causae quaedam coniectio, Imperat. de concep. ff. dig. 9. Sed sufficiat per iudices tantummodo et titulorum subtilitatem. quae Παράτιτλα vooantur, quaedam admonitoria eius facere, nullo ex interpretatione eorum vitiô oriundô. Eorundem mentio fit l. 2. hoc autem Cod, de veter. iur. enucl. ubi Haloander ait, nil aliud complecti, quam breves quasdam notas eorum locorum, quae vel similitudinem aliquam, vel pugnam prae se ferre videantur; dicta quasi tituli cum titulo collatio, id quod Veteres ante Bartholum, secundum Iustiniani praeceptum, semper et solum fecisse, testantur adhuc vetusti Codices solis istiusmodi Paratitlis infigniti, Spiegelius apud Iohann. Calvin. Lexic. Iuridic. Eadem vox reperitur in l. 1. §. penult. Cod. de vet. iure enucl. etc. Scripserunt istiusmodi Summas, Azo aliique qui per titulos admonitoria quaedam sive praeludia permissu Imperatoris, collegerunt, Cotta. Quod vero liactenus opusculum, sub Paratitlorum nomine, Latine edidit Leunclavius, sine Auctoris mentione, restituerunt haud pridem Viri docti, Parenti suo Theod. Balsamoni, qui eôdem fere tempore, quô Bernhardus, florens, nempe in fine saeculi XII. et principiô saeculi XIII. primum Diaconus Sanctissimae Dei Magnae Ecclesiae Constantinop. Nomophylax et Chartophylax, dein Πρῶτος Βλαχερνῶν, Primus Blachernorum, tandem Theopoleos sive Antiochiae, totiusque Orientis Patriarcha fuit, et iussu Emanuelis Comneni Imperatoris ac Patriarchae Constantinop. Michaelis Anchiali, varia scripsit, vide suô locô. Uti vero operi genuinus Auctor, ita et suus titulus tribuendus est: Non enim Paratitla vocari debet, sed, quemadmodum in Bibliotheca Iuris Canonici vet. editur, Ευναγωγὴ τῶν ἐιρημένων εν τῷ Κόδικι καὶ τοῖς Διγέςτοις καὶ νεαραῖς διατάζεσιν, περὶ Ε᾿πισκόπων, καὶ Κληρικῶν καὶ Μοναχῶν καὶ πραγμάτων ἐυαγῶν, ἔτι δὲ καὶ Ι᾿ουδαιων και Αἱρετικῶν. Collectio expositorum in Codice et Digestis et Novellis constitutionibus, de Episcopis et Clericis et Monachis et rebus sacris, atque etiam de Iudaeis et Haereticis, libris tribus; Quos huic Auctori asserttos vide, apud Fabrottum princ. Notarum ad hanc Collectionem, in Bibliotheca Iuris Canonici veteris p. 1377. et Iustellum filium Praefat, eiusdem Bibliothecae, in fine fere. Gerhard. von Mastricht Histor. Iuris Eccles. §. 345.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.